- TYPHOEUS
- TYPHOEUSGigas Terrae et Titani fil. quem illa Iovi irata in perniciem caelestium fertur edidisle. Virg. l. 1. Georg. v. 279.—— Tum partu terra nesandoCaeumque Iapetumque creat, saevumque Typhoea.Huius manus robustae, pedes indefessi erant ac serpentini, ex humeris pendebant centum capita draconis, sub superciliis ignis micabat: Omnia capita varie loquebantur et omnium animalisum sonum exprimebant. His viribus fretus Iovem de toeli poslessione detrudere est conatus. Sed ceteris Gigantibus in Phlegrâ monte intersectis, solus Typhoeus effugit, unde eum postea bellum illud instaurâsle quidam tradiderunt. Tandem fulmine ab eodem ictus est, et sub Inarimen insul. detrusus, ut placet Virgilio, l. 9. Aen. v. 716.Tum sonitu Prochyta alta tremit, dirumque cubileInarime Iovis imperiis imposta Typhoeo.Habuit ex Homero, qui sic in Catalogo, Il. β. v. 783.Εἰν Α᾿ρίμοις, ὅςθι φασὶ Τυφωε̈́ος ἔμμεναι εὐνάς.Claudian. l. 3. de Rapt., Pros. v. 183.—— Rupitne Typhoia cervixInarime? —— ——Lucan. l. 5. v. 101.—— Ceu Siculus flammis urgentibus AetnamUndat apex: Campana fremens ceu saxa vaporatConditus Inarimes aeternâ mole Typhoeus.Pindarus tamen in Sicilia sub Aetna monte sepultum refert, Pyth. 1. Ε᾿πῳδ α.. v. 5. his verbis:Ο῾ςτ᾿ εν αἰνᾷ Ταρτάρῳ κεῖται,ςθεῶν πολέμιοςΤυφὼς ἑκατοντακάρηνος.Et paulo post v. 11.Σικελία τ᾿ αὐτοῦ πιέξειΣτέρνα λαχνάεντα. ΚίωνΔ᾿ οὐρανία συνέχειΝιφόεςς᾿ Αἴτνα.Eum sequuntur 1. Ovidius, qui sic, l. 4. Fastor. v. 491.Alta iacet vasti super ora Typhoêos Aetna,Cuius anhelatis ignibus ardet humus.Idem, l. 5. Met. v. 348.Vasta giganteis iniecta est insula membrisTrinacris; et magnis subiectum molibus urgetAethereas ausum sperare Typhoea sedes:Nititur ille quidem, pugnatque resurgere saepe:Dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,Laeva, Pachyne, tibi, Lilibaeo crura premuntur.2. Silius, l. 14. v. 197.Tum Catane ardenti nimium vicina Typhoeo.3. Valer. Flacc. l. 2. v. 24.—— Siculâ pressus tellure Typhoeus.Hesiodus Typhoeum Terrae et Tartari filium facir, v. 820. s. θεογον.Αὐτὰρ ἐπεὶ Τιτην̑ας ἀπ᾿ οὐρανοῦ ἐξέλασε Ζεὺς,Ο῾πλότατον τέκε παῖδα Τυφωέα Γαῖα πελώρηΤαρτάρου εν φιλότητι διὰ χρνσην̑ Α᾿φροδιτην.De Typhoei cubili, memoratu digna, Solin. c. 51. Nic. Lloydius. Vossio idem est, qui Ogus Mosi, de cuius regno, statura et lecto ferreo, vide Numer. c. 3. plura vero hanc in rem apud modo dictum Auctorem, de Orig. et Progr. Idol. l. 1. c. 26. ubi inter alia Τυφῶν, Τυφῶς, Τυφάων ven Τυφωεὺς synonyma esle, a τύφω, uro, et og. ab Hebr. ussit, ustulavit, similiter dictum, docet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.